26 Dom Ord Ciclo A

Introitus

Omnia, quae fecísti nobis, Dómine, in vero iudício fecísti, quia peccávimus tibi, et mandátis tuis non oboedívimus; sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiae tuae.

[Español] [Missa]


Psalmus

Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine.

[Español] [Missa] [Evangelium]


Alleluia

Oves meae vocem áudiunt, dícit Dóminus; et ego cognósco eas, et sequúntur me.

[Español] [Missa] [Evangelium]


Antiphona Communio

Memento verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti; haec me consoláta est in humilitáte mea.

[Español] [Missa]